PERISTYLUM et Hippodromus

PERISTYLUM et Hippodromus
PERISTYLUM et Hippodromus
loca Alexandriae, memorata Auctori libri Maccabaeor. 3. c. 5. v. 1. s. ubi belluas (i. e. elephantos) egregie instructas, ὁ ἐλεφαντάρχης Hermon nomine, εν τῷ μεγάλῳ Περιςτύλῳ διακινῆσαι, in magno Peristylo excitâsse, i. e. exercuisse, legitur: unde in suburbanum Hispodromum deducti sunt, ubi Iudaei in vinculis horam supplicio suo destinatam exspectaverunt. Et quidem Hippodromus notus; Perstylum non item: Significat autem Graece Περίςτυλον, locum columnis cinctum. Sic Ezech. c. 40. v. 17. et c. 42. v. 3. περίςτυλον pars Templi, et 2. Maccab. c. 4. v. 46. pars Regiae domus, in qua Rex frigus captabat: Atrium reddunt Interpretes. Apud Vitruvium l. 6. c. 9. in Graecis aedificiis θυρωρεῖον, seu locum inter duas ianuas, sequitur Peristylum in tribus partibus habens porticus. Sed quia domus vix est ulla pars, in qua exerceri possint tot elephanti, quot in lib. Maccab. memorantur, quingenti scil. hic Peristylum non videtur esse pars domûs, sed Alexandriae urbis portio, vel platea, a columnis, quibus ambiebatur, sic appellata. Cuiusmodi plateam in illa ipsa Urbe his verbis describit Achilles Tatius init. l. 5. Στάθμη μὲν κιόνων ὄρθιος ἑκατέρωθεν ἐκ τῶ Η῾λίου πυλῶν ἐς τὰς Σελήνης πύλας. Οὗτοι γὰρ τῆς πόλεως οἱ πυλωροὶ, εν μέσῳ δὲ τῶ κιόνων τῆς πόλεως τὸ πεδίον, ὁδὸς δε διὰ τοῦ πεδίου πολλὴ καὶ ἔνδημος ἐπιδημία, Recta quidem utrinque est columnarum series, a portis Solis ad portas Lunae. Hi enim (Sol et Luna) portarum urbis tutelam habent. Et in medio columnarum est urbis campus, per quem ampla est via et civilis quasi peregranatio. Vult inter columnas illas tam latam fuisse plateam, ut pro campo haberi potuerit, in quo deambulatio fuerit peregrinationis species. Unde vero consentaneum, amplum hoc intercolumnium, Graece Περίςτυλον dictum, illum ipsum locum fuisse, ubi Hermon elephantos ibi ad tempus agitatos, ad Hippodromum duxit; quem a Ptolemaeo Lagi conditum refert Strabo l. 17. et Epiphan. de Mens. et Ponder. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 26. adde Casaubon. Ad Suet. Aug. c. 29.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • HIPPODROMUS et Peristylum — loca erant Alexandriae, quorum hoc ingens intercolumnium, e quo Hermon elephantos, ad tempus agitatos, in Hippodromum suburbanum, ubi Iudaei horam morti suae destinatam exspectabant, deduxisse, Maccab. l. 3. legitut. Ille, conditus est a Lagi fil …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”